Section — McHugh–Callan, Moral Theology
Cooperation With Contraception
Cooperatio Uxoris ad Onanismum vel Contraceptionem
Cooperatio Uxoris ad Onanismum vel Contraceptionem.—(a) Cooperatio formalis graviter illicita est, quum includat approbationem ipsius peccati. Unde graviter peccat uxor quae suis quaeremoniis de molestiis graviditatis virum cogit ad congressum onanisticum, vel quae nec interdum conatur eum avertere ab iniquo consilio onanistice congrediendi, vel quae active adjuvat abruptionem copulae, vel quae interne gaudet de ipso peccato (1513).
(b) Cooperatio materialis ad onanismum ex gravi causa (e.g., ex metu fundato rixarum, molestae cohabitationis, adulterii viri) licet; nam actio mulieris, scil. copulam habere naturalem, honesta est, atque causa sufficiens adest permittendi abusum factum a comparte (1515 sqq.). Imo uxor debitum petere potest a suo viro onanistico, si secus diu abstinere cogeretur ab omni usu conjugii cum periculo incontinentiae, quia caritas erga virum non obligat ad abstinentiam cum tanto incommodo.
(c) Cooperatio mere materialis ad contraceptionem, non videtur possibilis; nam copula contraceptiva est intrinsece et ab initio mala (1517, 1527). Unde uxori nec petere debitum licet, nec passive se habere. Sed qualibet vice tenetur positive pro viribus resistere. Sin autem gravissima causa sit actum permittendi, ut puta periculum mortis, eam tantum resistentiam opponere debet ad quam obligatur virgo oppressa (2497), consensu ut patet denegato (See Irish Ecclesiastical Record, June, 1940, pp. 634 ff., and March, 1948, pp. 244 ff.)