Section — McHugh–Callan, Moral Theology

Regulae Pro Confessariis

2625.

Regulae pro Confessariis

Regulae pro Confessariis.—(a) Interrogationes.—Si nulla ratio est suspicandi copulam modo innaturali exerceri, praestat ut plurimum de circumstantiis (v.g., de motivo copulae) non quaerere, ne conjuges taedio afficiantur vel bona fide inutiliter priventur. Si tamen fundata suspicio est abusum matrimonii celari, hac de re confessarius inquirere debet, sed prudenter, ne scandalo sit poenitentibus verbis indiscretis.

(b) Monitiones.—Si deprehenditur poenitentem onanistam esse, per se severe reprehendendus est (quod de viro praesertim dicitur) nec absolvendus nisi signa contritionis prius dederit; per accidens autem, si datur ignorantia invincibilis et monitio nullatenus profutura praevidetur, poenitens in bona fide relinquatur.